Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si [*]()est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus [*]()superfundes. Sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio, dum vitis convalescat: ubi vero truncus adoleverit, fere triennio intermittendus est eius operis labor. Nam et minus ferro crura vitium laeduntur,[*]()nec tam celeriter radiculae inveterato iam codice enascuntur.[*]()

Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis. Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus; sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit, ne, si transversa fuerit cicatrix, caelestem superincidentem 5 aquam contineat.

Sed nec ad eam partem, qua est gemma, verum ad posteriorem declinatur, ut in terram [*]()potius devexa quam in germen delacrimet. Namque defluens [*]()umor caecat oculum nee patitur crescere. [*]()