Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Putandi autem duo sunt tempora:9 melius autem, ut ait Mago, vernum, antequam surculus progerminet, quoniam umoris plenus facilem plagam [*](quod cM, Schn. ) [*](radicis SA. ) [*](laedantur SA. ) [*](enascantur A. ) [*](supercidentem SAacM. ) [*](interdum SAacM. ) [*](depluens SA, Schn. ) [*](crescere SAaM: frondescere c, edd. ) [*](genera S. )

v.1.p.376
et levem et aequalem accipit, nec falci repugnat. Hunc autem secuti sunt Celsus et Atticus. Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt; neque utique verno recidenda.

Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus [*]()fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant. Quam ut educaverint, autumno vel vere, si magis competit,[*]()adradenda, et nepotibus, quos pampinator [*]()in superiore parte omiserat, liberanda censemus, atque ita in iugum imponenda. Ea enim levis et recta sine cicatrice vinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit, quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit; ideoque praedicti auctores primitias vitis resecare censuerunt. [*]()

Sed nec utique verna omnibus regionibus melior putatio est: nam ubi caelum frigidum est, ea sine dubio eligenda est; ubi vero aprica loca sunt, mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.