Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sequens deinde tempus, ut prodidit Celsus, et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, ampliorem curam deposcit.Nam post Idus Octobris, [*](sic SAaM: induruerint c, et vulgo. ) [*](constitit SAacM, vett. edd.: consistit vulgo. ) [*](impressum et latius SAac: i. in latum M. ) [*](ita ut] aut SA: ut om. a. ) [*](enecet M, et vulgo. ) [*](id paulum reddendum ac, vett. edd.; ii paulum recidendi (est om.) Ald., Gesn.; ii] paulum edendum (recedendum in Corrig.) Schn.: id (ii) paulum resices om. SA. ) [*](eligendi AacM, vett. edd. ) [*](inter vitem SAac: in cervice M. a See IV. 21. 3. )

v.1.p.372
prius quam frigora invadant,[*]()vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudens[*]()agricola ferro decidit.[*]()Nam si passus est convalescere, inferiores deficiunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac vehementer sitire matrem Caniculae ortu [*]()cogant.

Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda [*]()plaga est, minimeque applicandum [*]()ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut [*]()hiemalis, quae consistit in lacuscuhs[*]()ablaqueationis aqua, brumae congelationibus nova vulnera peruret et ad medullam penetrabit. Quod [*]()ne fiat, recedere [*]()ab ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita [*]()radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt.

Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est; sin violentior hoc [*]()facere nos pro- [*](invadunt M, Schn. ) [*](aesque frondes (frundens A) SA. ) [*](cecidit SAa: excidit M. ) [*](Caniculae ortu Sobel: ac niculae ortũ S: agniculae ortũ A: canicule in ortu M: canicule vehementer ortu c: in ortu caniculae a, edd. ) [*](adlevanda edd.: ablaqueanda SA: allaqueanda a: oblaqueanda cM. ) [*](adlevandum S: ad levandum A. ) [*](pube nascentur ut SA. ) [*](quae lacusculis om. SAac: ex pluviis post quae add. edd. ) [*](penetrabit, quod edd. ) [*]( recidere Aac, edd. ante Gesn.: recidererc M. ) [*]( ita om. SAcM. ) [*]( hoc M: hic SAac: id edd. )

v.1.p.374
hibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt.