Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Omnis autem pampinationis ea 7 est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur.Nam si vehementius induru- [*](efficiemus SAa. ) [*](eligere debebimus (debemus a) SAacM, Ald.: elicere debemus Schn. ) [*](ab imo pampinabimus om. SA. ) [*](discerpemus (des- a) SAa. ) [*](intractu relicto portavit SA. ) [*](conveniet acM: convenit Gesn., Schn.: om. SA. ) [*](ea om. S, add. man. ait. A. a Columella appears to use nepos to mean both " water-sprouts " or " stock-shoots,"sprouting from unfruitful )

v.1.p.370
erunt,[*]()aut maiore nisu convellendi sunt aut falce deputandi, quod utrumque vitandum est: alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est.

Neque enim eatenus plaga constitit [*]()qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum [*]()latius inarescit ita ut [*]()non minimam partem de ipso matris corpore necet.[*]()Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum [*]()est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites; ultra enim non serpit vaporis violentia.

In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi [*]()materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem [*]()potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est.