Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,[*]()cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum; cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem, ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum; minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri, nec sic ex pristino reditu detraxisse. Quod quid convincit? Melius [*]()scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea universam.[*]()

Et nos igitur, Publi,4 magno animo vineas ponamus, ac maiore studio colamus. Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad [*](eo libro scripsit om. SA. ) [*](convicit (convincit c) nisi melius acM: quo quid coniicit? nisi melius vulgo ante Schn. ) [*](universa sunt SA. ) [*](Silvine add. Ald., Gesn., Schn.: om. SAacM. a III. 15. 2. )

v.1.p.364
frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur; id enim praecipue observandum est, ne similis sit alveo scrobis, sed ut expressis angulis velut ad perpendiculum frontes eius dirigantur.

Nam vitis supina et velut recumbens [*]()in alveo deposita, postea quum [*]()ablaqueatur, vulneribus obnoxia est. Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit. Meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere. Tum cetera, ut priore libro praecepimus. Ac deinde [*]()duabus gemmis super extantibus terram coaequare. Deinde malleolo inter ordines posito crebrisfossionibus4pastinatum resolvere atque in pulverem redigere.

Sic enim optime et viviradices et reliqua semina, quae deposuerimus, convalescent, simul ac [*]()tenera humus nullis herbis irrepentibus umorem stirpibus praebuerit, nec duritia soli novellas adhuc plantas velut arto [*]()vinculo compresserit.

Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto [*](et velut recumbens om. SA. ) [*](quum Gesn., Schn.: quam SAacM. ) [*](Ac deinde] et SA, vett. edd. ) [*](positionibus (fossionibus suprascr. S) SA. ) [*](si mollis ac acM, et vulgo ante Schn. ) [*](arcto M, et vulgo: alto SA: arto alto a: arceto c. )

v.1.p.366
crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat. Sed quoniam impensarum ratio modum postulat, satis plerisque [*]()visum est, ex Calendis Martiis usque in Octobres tricesimo [*]()quoque die novella vineta confodere, omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare, quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur, quantulacumque parte adobruta sunt, reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.