Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ea porro, sive malleolos 3 seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus; 4 nec patiamur plus quam 5 in unam materiam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.

Cum deinde paulum induruere [*]()virgae, tum singulae [*]()detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant.

Hoc si operarum penuria facere prohibebit [*]()in malleolo, quem et ipsum pampinare [*](plerique SAc.) [*](tricensimo SA: trigesimo acM. ) [*](malleolo SAac: malleolo seu viviradice vulgo ante Schn. ) [*](detrahamur Sa: detramur A: detrahantur M, et vulgo ante Schn. ) [*](quam om. Schn. ) [*](induere (sed corr. A) SAc. ) [*](sic SAacM, vett. edd.: deteriores singulae Ald., Gesn., Schn. ) [*](prohibebit SAcM: prohibet a, edd. a March 1st. )

v.1.p.368
censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;[*]()sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debebimus, [*]()applicato longiore adminiculo, per quod proprepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curvari possint.

Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, [*]()et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. [*]()

Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. [*]()Magis enim convertet [*]()proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestivo tempore pampinari, quoniam ex eo loco, unde nepotem ademeris, confestim alterum fundit; quo enato, nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet.