Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Plerumque autem germen de cicatrice procedit, quod sive longius prosiluerit,[*]()in flagellum summittitur: sive brevius, in pollicem: sive admodum exiguum, in furunculum. Is ex quolibet vel minimo capillamento fieri potest. Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam; quae cum convaluit et quasi bracchium fecit, licet tum supervagatam partem duramenti recidere, et ita reliquam iugo subicere.

Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem; quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant. Sed haec quidem ratio minime nobis placet, siquidem vastior plaga nisi habeat supcrpositam valentem materiam, quae [*]()possit inolescere, solis halitu torretur; mox deinde roribus et imbribus putrescit.

Ac tamen [*]()cum est utique vinea recidenda, prius ablaqueare, deinde paulum infra terram convenit amputare, ut superiecta humus vim solis arceat et e [*](prosiluit SAacM. ) [*](quae vel que codd.: qua vulgo. ) [*](ac tamen codd.: Hac tamen vett. edd.: attamen vulgo. a Cf. Palladius, XII. 3. )

v.1.p.406
radicibus novellos prorumpentes caules transmittat qui possint vel sua maritare statumina, vel siqua sunt vidua in propinquo, propaginibus vestire.