Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Haec autem ita fieri debebunt, si vineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt, et si boni generis erunt. Namque aliter incassum dependitur [*]()opera, quoniam degeneres etiam renovatae pristinum servabunt ingenium; at quae [*]()summa parte terrae vix adhaerebunt, deficient [*]()ante quam convalescant.

Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit. Cuius cum vitio consenuit, nullo modo restituendam censemus. Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.

Ceterum si vacat his et horum similibus incommodis, potest ea ratione fieri restibilis vinea, quam priore libro praecepimus. Illa rursus mali generis vineta, quae quamvis robusta sint,[*]()propter sterilitatem fructu carent, ut diximus, emcndantur insitione facta, de qua suo loco disseremus [*]()cum ad eam disputationem pervencrimus. [*](dependitur M, edd.: dependetur ac: dependentẽ SA. ) [*](atque codd., edd. ante Pontedera. ) [*](et (eae Gesn.) ante deficient add. omnes; deest SAacM. ) [*](sunt SA. ) [*](emendantur disseremus om. SA. a Chap. 29, below. )

v.1.p.408