Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur: 2 sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli 3 vires absumat et ordinaria semina infestet: quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quianon consulitur vindemiae.

Cum mensem tricesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impcdanda [*]()est, idque [*]()non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum deponitur[*]()palus, pedali tamen spatio recedendum [*]()est, ne aut premat aut radicem vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat.

Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel deponcndus[*]()est vel, prius paxillo perforato solo, altius adigendus, [*]() [*](destituta SAac, vett. edd. ) [*](consequetur SA, vett. edd. ) [*](nec socii SA. ) [*](inpedienda SA: impedienda M: impendanda c. ) [*](ita SA: itaque ac. ) [*](deponitur SAa, vett. edd.: defigitur cM, et vulgo. ) [*](recedendum Ald., Gesn., Schn.: recidendus SAacM, vett. edd. ) [*](deponendus SAaM, vett. edd.: defodiendus c, et vulgo. ) [*](adfrigendus (fr expunet.) A: adfigendus S: affigendus a. )

v.1.p.388
quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est; quoniam contingens[*]()vitem mutua vice sustinetur et sustinet.

Statuminibus deinde firmiora iuga sunt illiganda,[*]()eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis harundinum conectuntur, ut rigorem habeant nec pandentur [*]()onere fructuum. Nam binae iam materiae singulis seminibus summittendae erunt; nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.