Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed cum annicula mensiumque sex ad vindemiam perducta est, sublato fructu protinus frequentanda est, et praesidiarii malleoli propagandi sunt, qui in hunc usum fuerant depositi; vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus. Nam plurimum interest adhuc nova consitione pedamen omne vestiri; nec mox vineam tum subseri, cum fructus capiendus est.

Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe submersa perducitur ad vacantem palum: tum ex arcu vehementer citat materiam, quae protinus applicata suo pedamento ad iugum evocatur.

Sequente deinde anno insecatur superior pars curvaturae usque ad medullam, ne totas vires matris propagatum flagellum in se trahat, et ut paulatim condiscat suis radicibus ali. Bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu summissa est. Et id quod a matre abscisum recessit, confestim alte circumfoditur. et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur,[*]()adobruiturque, ut et radices deorsum agat, nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum [*]()

progerminet. Tempus autem non aliud magis [*](praeducitur c. ) [*](resecta SAacM, vett. edd. a I.e. missing vines must be replaced. b The mergus, " layer," was so called because, without being separated from the nurse vine, it " dives " (mergit) into the ground and then reappears, like a diving bird (mergus). Cf. Palladius, III. 16. 1, Mergum dicimus, quoties velut arcus supra terram relinquitur, alia parte vitis infossa. c I.e. the bend under ground. d Closer to the parent vine. )

v.1.p.386
idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib. Octob. in Idus Novemb., ut hibernis mensibus suas radices confirmet. Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus [*]()languescit.