Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Perticarum iugum fortius minusque operosum est.4 Harundines pluribus operis iugantur, quoniam et pluribus locis nectuntur. Eaeque inter se conversis cacuminibus vinciendae sunt, ut aequalis crassitudo totius iugi sit; nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.

At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum. Neque enim alia est [*]()ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii. Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae; hoc enim opus numquam intermittendum est, quin omnibus in- [*](constringens SAa, vett. edd. ) [*](illiganda acM, vett. edd.: inligamenda S: inligamenta A: alliganda vulgo. ) [*](pandantur SAacM, edd. ante Gesn. ) [*](Sic ex variis scripsi: perticarum Warmington; perticum SA; perticae acM: fortius SAa; firmius cM: operosum est acM; onerosũ est S; oneum sum est A: Perticae iugum firmius faciunt (deest SAacM) minusque operosum vulgo. ) [*]( alia est acM, om. SA: est alia vulgo. )

v.1.p.390

stauretur [*]()annis. Neque enim ea quae seruntur a nobis, immortalia esse possunt; ac tamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus, nec ad occidionem universum genus perduci patiamur [*]()complurium annorum neglegentia. Quin etiam crebrae fossiones dandae, quamvis possit una [*]()detrahi culturae prioris anni. Pampinationes quoque saepe adhibendae; neque enim satis est semel aut iterum tota aestate viti detrahere frondem supervacuam.

Praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminaverunt. Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructum[*]()ostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum. Post quadragesimum et alterum mensem percepta [*]()vindemia sic instituenda est putatio ut summissis pluribus flagellis vitis in stellam dividatur.