Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Igitur si rerum naturam, Publi Silvine, velut acrioribus mentis oculis intueri velimus, reperiemus 3 parem legem fecunditatis eam 4 dixisse virentibus, atque hominibus ceterisque animalibus; nec sic aliis nationibus regionibusve proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret. Quibusdam gentibus numerosam progenerandi 5 sobolem dedit, ut Aegyptiis et Afris, quibus gemini partus familiares ac paene sollemnes sunt; sed et Italici generis esse voluit eximiae fecunditatis Albanas Curiatiae [*]()familiae trigeminorum matres.

Ger- [*](naturali c. ) [*](quae spectandae sint qualitas in eo solo quod vineis destinaveris post posse inserunt SAc, et in rubr. M. ) [*](reperiamus S: repperiamus A. ) [*](eadem A. ) [*](generandi SA, vett. edd. ) [*](Curiatiae edd.: aequitiae SA: equitiae acM. a Pliny (N.H. VII. 33) mentions several cases of multiple births, including the famous sets of triplets, the Roman Horatii and the Alban Curiatii (Livy, I. 24-26). A woman in the Peloponnesus, he says, four times gave birth to quintu- )

v.1.p.274
maniam decoravit altissimorum hominum exercitibus; sed et alias gentes non in totum fraudavit praecipuae staturae viris. Nam et Cicero [*]()testis est Romanum fuisse civem Naevium Pollionem pede [*]()longiorem quam quemquam longissimum; et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudaeae gentishominemproceriorem celsissimo Germano.

Transeo ad pecudes. Armentis sublimibus insignis Mevania est, Liguria parvis; sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentis [*]()staturae conspicitur. India perhibetur molibus ferarum mirabilis; pares tamen in hac terra vastitate beluas progenerari quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? Sed ad genera frugum redeo.