Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis, nec tamen Apulos Campanosque agros opimis [*]()defici segetibus; Tmolon et Corycon flore croceo, [*]()Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus inlustrem haberi; sed nec nostram civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentisque [*]()

hortos myrrha et croco.His tamen exemplis nimi- [*](M. Tullius Cicero vulgo: M. Tullius deest codd., vett. edd. ) [*](pedem SAcM. ) [*](eminenti SA. ) [*](optimis SA, vett. edd. ) [*](flore croceo Aac, vett. edd., Gesn.: flore roceo S: florere croco Schn. et alii. ) [*](tam maturae (-e a) ampliatam frontisque (florentesque a) SAa. )

v.1.p.276
rum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit; quo minus addubitemus [*]()de eo fructu, qui velut [*]()indigena peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque [*]()enim dubium est [*]()Massici Surrentinique et Albani, atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet, nobilitate [*]()vini principes esse.

Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut 6 paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut Basilicum,7 non tamen sic Amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint.