Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed certum habeo, P. Silvine, iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda vitis, quam nos tam accurate describimus, anne 7 de his aliqua significetur, quae vulgo nunc8 habentur feracissimae. Plurimi namque Bituricam, multi Spioniam, quidam Basilicam, non nulli Arcelacam laudibus efferunt.

Nos quoque [*]()haec genera testimonio nostro non fraudamus,[*]()sunt enim largissimi vim; sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut [*](non una] naturae SA. ) [*](plurium Ald., Schn.: plurimis SAa, Gesn.: pluribus cM. ) [*](desiderat a. ) [*](signiferi per eosdem] signifer eosdem SA: signi per eosdem acM. ) [*](coeperat A, et vulgo ante Schn. ) [*](graec. om. spat, relict. acM, deinde id est (in abbr.) reversionem vocant a. ) [*](ac ne A, Ald., Gesn.: ne a. ) [*](non cM, Ald., Gesn. ) [*](efferunt. Nos quoque om. SA. ) [*]( sic acM: non fraudamus om. SA: non fraudamus testimonio nostro vulgo. )

v.1.p.272
Aminei, vel certe non procul ab eo gustu. Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali [*]()et ingenita sterilitate laborantibus:

quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est, quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata, et velut ignorantiae tenebris occaecata luce veritatis caruit. Quare non intempestivum est nos ad ea praeverti, quae videntur hunc publicum errorem corrigere posse.[*]()