Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quam ob causam silvestris ager praecipue est eligendus, qui etiam si frutectis aut arboribus obsessus est, facile extricatur, quod suapte natura quaecumque gignuntur, non penitus nec in profundum radices agunt, sed per summam [*]()terrae dispergunt atque deducunt; quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum [*]()quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere. Si tamen rudis terra non sit, proximum [*]()est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum [*]()

quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quidquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco [*]()fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae [*]()omnes radices in summum regeri atque comburi; tum [*]()rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pasti-