Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo. Sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium, si tamen ante de qualitate soli constiterit. Nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre, nihil dubium est. Ac prius quam ipsum solum 6 perspiciamus, illud antiquissimum censemus, rudem potius eligendum agrum, si sit facultas, quam ubi fuerit seges aut arbustum.

Nam de vinetis quae longo situ exoleverunt, inter omnes auctores constitit pessima esse si [*](opima cM. ) [*](eum aM, Sobel: cum c, vett. edd.: eam SA: id vulgo. ) [*](qui in scripsi: quia in Sobel: frugifero quin SAac vett. edd.: frugiferoq; in M: frugiferum, quod in vulgo. ) [*](fuisse SAacM, Sobel. ) [*](sint SA: sunt acM, et vulgo. ) [*](solum om. Aac, et omnes ante Schn. a This special preparation of the ground, called pastinatio, consisted of deep digging or trenching. Ground so prepared was called pastinatum, pastinatio or pastinum. Palladius (II. 10. 1), like Columella below (Chap. 13), speaks of three kinds of trenching: complete trenching of the ground, )

v.1.p.300
reserere velimus, quod et inferius solum plurimis [*]()radicibus sit impeditum ac velut irretitum, et adhuc non amiserit virus et cariem illam vetustatis, quibus hebetata quasi aliquibus venenis humus torpeat. [*]()