Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

natum large contegi. At ubi pura novalia et ab [*](plurimis SAc: pluribus aM, edd. ) [*](torreat SA. ) [*](summam Aac, vett. edd.: summa SM: summum vulgo. ) [*](parum M, edd. vulgo: purum SAac, Schn. ) [*](componere: si tamen rudis terra non sit. proximum Schn. ) [*](melius olivetum (in marg. M) om. a, Ald., Gesn. ) [*](sicco om. SAa. ) [*](refossae Schn.: refossas SAacM, et vulgo. ) [*](tum acM, vett. edd.: tunc vulgo: comburitur (tum om.) SA. )

v.1.p.302
arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe; nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere.

Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intellegemus[*]()esse terram surcularem. Sed hoc in totum ad [*]()illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus [*]()pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis.