Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [*]()etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari [*]()agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus.

Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem [*]()vocant agricolae.. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius [*]()proveniet.

Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura [*](fruticavit R aliquot, Ald., Gesn., Schn. ) [*](quintam partem (AR) occupare (R pauci) edd. ante Schn. ) [*](semestrem S et R aliquot, vett. edd.: semenstrem A et R aliquot, Lundstrōm: triticum semestrem (semenstrem) vel. t. semestre (semenstre) R cett.: trimestrem Ald., Gesn., Schn. ) [*](tanto commodius Ald., Gesn.; tanto inclusit Schn. )

v.1.p.148
trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed [*]()sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus [*]()

sine ulla stirpe seminum areas reddit. Ea glabreta [*]()signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur; nam ubi vel uligo vel alia quae [*]()pestis segetem enecat,[*]()ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari. Sed antiquissimum est omnem inde umorem facto sulco deducere; aliter vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam vestiunt atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt non dubitantes proventura, quae sic sata sint.

Quaedam etiam subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne. fiat, remedio est aquae mixtus sucus herbae, quam rustici sedum appellant, nam hoc medicamine una nocte semina macerata iaciuntur.Quidam cucumeris anguinei umorem ex- [*](Sed om. SA, Schn. ) [*](glabrertibua R pauci, et vulgo ante Schn. ) [*](ea (eam, ea in) glabreta R plerique, et vulgo: eam glaeba SA: eam (ea in a) gleba ad: eam glaebam Lundström. ) [*](alia quae S, Lundström: aliquae A: aliqua R, et vulgo. ) [*](negat SA. a Cf. II. 6. 3. )

v.1.p.150
pressum et eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges, perfundunt sulcos et ita noxia animalia summovent. Illud deinceps praecipiendum habeo,[*]()ut demessis segetibus iam in area futuro semini consulamus.