Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat; adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.

Nobis ne istam quidem, quam praediximus, mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio; loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris; temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus, nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat; caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.

Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur; collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.Hordeum nisi solutum et siccum locum non patitur.

Atque illa vicibus annorum requietum agitatumque alternis et quam laetissimum [*](tritici quinque, et Ald., Gesn., Schn. a I.e. at the rate of about one and two-thirds bushels an acre. )

v.1.p.146
volunt arvum; hoc nullam mediocritatem postulat, nam vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent; hoc si lutoso commiseris, emoritur.

Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.