Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis [*]()vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar [*]()congeritur et subinde opportunius solibus[*]()torrefacta proteritur.

Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam[*]()possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsaeautemspicaemeliusfustibuscuduntur [*]()

vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, [*](rostratis ac: nostratibus SAR, vett. edd. ) [*](nubilarium Ald., Gesn., Schn. ) [*](solidibus SA. ) [*](traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo. ) [*](cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo. a Cf. Columella on olives (XII. 52. 18): Plerique agricolae crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato grandescere; quod tam falsum est quam in area frumenta crescere. b Commentators are uncertain as to the nature and use of these implements. Festus (111 L) defines mergae as forks for lifting grain; so called because in the hands of the reaper they plunge into the grain just as diving birds (mergi) dive )

v.1.p.218
quia saepe,[*]()dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.

Itaque in area detrita frumenta sic sunt aggeranda ut omni flatu possint cxcerni. At si compluribus diebus undique silebit aura, vannis [*]()expurgentur, ne post nimiam ventorum segnitiem vasta tempestas inritum faciat totius anni laborem. Pura deinde frumenta, si in annos reconduntur, reteri [*]()debent, nam quanto sunt expolitiora, minus a curculionibus exeduntur; sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri. Leguminum quoque non alia cura est quam reliquorum frumentorum, nam ea quoque vel [*]()statim absumuntur vel conduntur. Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit. [*]()

Sed eum tam otii quam negotii rationem reddere maiores nostri censuerunt, nos quoque monendos esse agricolas existimamus, quae feriis facere quaeque non facere debeant. Sunt enim, ut ait poeta, quae festis exercere diebus [*]()Fas et iura sinunt:rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri. [*](saepe om. R et edd. ante Schn. ) [*](manibus SA. ) [*](reteri R, Lundström: reperiri S: repperiri A: repurgari Ald., Gesn., Schn.: repoliri Pontedera. ) [*](Post vel verba manifeste exciderunt SAR: absumuntur statim vel inserit Bononiensis 2523: statim absumuntur vel Ald., et deinceps omnes praeter Lundström, qui lacunam iudicat. ) [*](crediderit Lundstrōm: ceciderit SA: crediderat R, cett. edd. ) [*](exercere festis diebus SA. )

v.1.p.220

Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari[*]()oves nisi si [*]()propter medicinam. Vergilius quod [*]()liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;[*]()sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.

Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,[*]()faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas [*]()serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere;

ac ne vindemiam quidem cogi per religiones pontificum feriis licet nec ovis tondere, nisi si catulo feceris. Defrutum quoque facere et vinum defrutare licet. Uvas itemque olivas conditu [*]()legere licet.Pellibus oves vestiri [*](lavare SA. ) [*](si om. R, edd. ante Lundström. ) [*](qui Gesn., Schn. ) [*](id est salutari om. R aliquot, Ald., Gesn., Schn. ) [*](faro (farao A) instare SA. ) [*](adportatas Warmington: adportata vel apportata R, edd.: adportare SA. ) [*](conditui R plerique, Ald, Gesn., Schn. a The ancient authorities frequently speak, for example, of dipping sheep as a preventive of scab. b Cf. Cato, 2. 4. c Sicilire is defined by Varro (R.R. I. 49. 2) as cutting with a sickle the tufts of grass which the mowers have passed over. d Not the regular pruning (putatio), but the removal of superfluous foliage to admit the light (conlucare, sublucare). )

v.1.p.222
non licet. In horto quicquid holerum causa facias, omnelicet. Feriispublicishominem mortuum sepeliri [*]()non licet.

M. Porcius Cato mulis, equis, asinis nullas esse ferias ait, idemque boves permittit coniungere lignorum et frumentorum advehendorum causa. Nos apud pontifices legimus feriis tantum denicalibus [*]()mulos iungere non licere, ceteris licere. Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, [*]()desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt,

morem priscis usurpatum. Nec ego abnuo docendi curam, sed differo in eum librum, quem componere in animo est, cum agricolationis totam disciplinam praescripsero. Finem interim praesentis disputationis faciam dicturus exordio sequente, quae de vineis arbustisque prodidere veteres auctores quaeque ipse mox comperi. [*](sepelire vel sepellire R plerique. ) [*](denicalibus R pauci dett.: dentalibus M: devivalibus S: denibalibus A: dominicalibus R plerique. ) [*](percensuerint SA. a But Columella omits Cato's exception, " unless they fall on family festivals "; cf. Cato, 138, Mulis, equis, asinis feriae nullae, nisi si in familia sunt. b Holidays celebrated by the family in honour of its deceased members; cf. Paul. Fest. 61 L, Denicales feriae colebantur, cum hominis mortui causa familia purgabatur. Graeci enim νέκυν mortuum dicunt;and Fest. 282 L, )

v.1.p.224