Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat; et ne singulos intempestive nunc persequar, cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces hoc semper duplici studio floruisse vel defendendi vel colendi patrios quaesitosve fines, intellego luxuriae et deliciis nostris pristinum morem virilemque vitam displicuisse.

Omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus avorum conquestus est, patres familiae falce et aratro relictis intra murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam in segetibus ac vinetis [*]()manus movemus; attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris [*](sic codices recentiores et fere omnes ex Varrone, E.E. II. Praef. 3: vineis SA, Lundslrōm. a According to tradition, Cincinnatus was called from the plough to the dictatorship in 458 B.C, To save the Roman army besieged by the Aequians on Mt. Algidus. He delivered the consul Minucius and his army, resigned the dictatorship, and returned to his little farm after holding the office only sixteen days.Cf. Livy, III. 26-29. b One iugerum—about three-fifths of an acre. c Consul in 282 and 278 B.C., his noble conduct toward Pyrrhus, king of Epirus, led to the evacuation of Italy by that king. )

v.1.p.14
denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.

'Mox deinde, ut apti veniamus ad ganeas, cotidianam cruditatem Laconicis [*]()excoquimus et exusto sudore sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies ludo vel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus fortunatos, quod " nec orientem solem videmus [*]()nec occidentem."

Itaque istam vitam socordem persequitur valetudo. Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur. At mehercules vera illa Romuli proles assiduis venatibus nec minus agrestibus operibus exercitata firmissimis praevaluit corporibus ac militiam belli, cum res postulavit, facile sustinuit durata pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit urbanae. Ut enim qui in villis [*]()intra consaepta morarentur, quam qui foris terram molirentur, ignaviores habitos, sic eos, qui sub umbra civitatis intra moenia desides cunctarentur, quam qui rura colerent administrarentve opera colonorum,[*]()segniores visos.

Nundinarum etiam conventus mani- [*](laconicis R plerique, edd.: lactucis A, Lundstrōm: lacticis S. ) [*](videmus SA, Gesn.: vidimus alii (viderunt Cato apud Sen. Epist. 122. 2). ) [*](qui in villis R plerique: quae inutilis SA: vilis in utiles qui M. ) [*](administrarentve opera colonorum om. SA, vett. edd. a The Laconicum, or sweat-chamber, was so called because thought to have been first used by the Laconians; though )

v.1.p.16
festum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. Illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres civitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum desiderabatur, a villis arcessebantur[*]()in senatum; ex quo, qui eos evocabant, viatores nominati sunt.

Isque mos dum servatus est, perseverantissimo colendorum agrorum studio veteres illi Sabini Quirites atavique Romani, quamquam inter ferrum et ignes hosticisque [*]()incursionibus vastatas fruges largius [*]()tamen condidere quam nos, quibus diuturna permittente pace prolatare licuit rem rusticam.

Itaque in " hoc Latio et Saturnia terra," ubi di fructus[*]()agrorum progeniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut nobis ex transmarinis provinciis advehatur frumentum, ne fame laboremus, et vindemias condimus ex insulis Cycladibus ac regionibus Baeticis Galliasque. Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius [*]()egeat magisterio praeceptove.

At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi [*](arcessiebantur S, Lundström: arcessabantur A. ) [*](hosticis SA. ) [*]( parcius SA. ) [*](cultus R. ) [*]( nullis S: nullo R. )

v.1.p.18
quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,[*]()vereor, ne supremus ante me dies occupet [*]()quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.

Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet. Siderum ortus et occasus memoria repetat, ne imbribus ventisque imminentibus opera incohet laboremque frustretur.

Caeli et anni praesentis mores intueatur, neque enim semper eundem velut ex praescripto habitum gerunt, nec omnibus annis eodem vultu venit aestas aut hiems, nec pluvium semper est ver aut umidus autumnus; [*]()quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis disciplinis non quemquam posse crediderim. Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget,

quid promittat, paucorum est discernere. Contemplatio vero cunctarum in ea disciplina partium quoto [*]()cuique contingit,[*]()ut et segetum arationumque perciperet usum et varias dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis regionibus nigra terra, quam pullam vocant, ut in Campania, est laudabilis, in his [*]()pinguis lubrica [*]() [*](subtilitatem dispicio (dispitio S) SA, Lundstrōm: numerum recenseo R, alii. ) [*](excipiat M. ) [*](umidum autumnum Lundström, cum SA et R plerisque ut vid. ) [*](quoto Madvig, "forsitan recte" dicit Lundstr¯m: quanto SA, Schn., Lundstrōm: quando Gesn., cum Ald., sed quanto vel quoto maluit: quid R. ) [*](contingit SA et R plerique, et edd. ante Schn.: contingent M: contigit duo codd. dett., Schn., Lundstrōm. ) [*]( his 8A, Lundstrōm: aliis R, et vulgo. ) [*]( lubrica SAR Lundstrōm: rubrica alii. )

v.1.p.20
melius respondet, quibusdam sicut in Africa Numidiaque[*]()putres harenae fecunditate vel robustissimum solum vincunt, in Asia Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat—atque in his ipsis haberet cognitum,

quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia? Nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum;

aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.

Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset [*]()species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot [*](Numidiaque Lundstrōm: numidia codd., et plerique edd.: Numidiae Schn. ) [*](nosceret R. a In Asia Minor, south of the Propontis (Sea of Marrnara); now a part of Turkey. b On the sheep of Tarentum (in southern Italy) see VII. 4, and Palladius, XII (November) 13. 5.Sheep of this breed were covered with skins to protect their fine wool; cf. Varro, R.R. II. 2. 18, and Horace, Od. II. 6. 10. )

v.1.p.22
generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,[*]()quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? [*]()Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.

Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,[*]()exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri [*]()studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent [*]()experiri,

quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta temptare.[*]()Nec si vel illa praestantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,[*]()perseveranter consectari. Summum enim columen [*]()adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.

An [*]()Latiae Musae non solos adytis suis [*]()Accium et Vergilium recepere, sed eorum et [*](negligantur R plerique, edd. ante lundstrōm. ) [*](coeperunt R aliquot, edd. ante Lundstrōm. ) [*](describemus codd., vett. edd., Lundstrōm: deacribimus vulgo. ) [*](tardatum iri omnes post Ald.: tardat ut rei SA et R plerique: tardi ab rei studio discedent M. ) [*](nolent M, edd.: nollent SA et R plerique. ) [*](tentare R plerique, edd. ante Lundstrōm. ) [*](sic codd., Lundstrōm: speravimus vulgo. ) [*](culmen AR, edd. ante Lundstrōm. ) [*](Nam Schneider ex Cie. Orat. 1. ) [*](om. S. )

v.1.p.24
proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo [*]()deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat.

Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent. Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.

Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec [*]()in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac [*](Catulo R nonnulli, Ald., Gesn.: Catullo R pauci. ) [*](sic vulgo: consummatae sit et Lundstrōm cum vett. edd. et codd. vt videtur (praeter consummataest S). a Cf. Cicero, Ad Fam. IX. 21. 1. b Five famous Roman orators, younger contemporaries of Cicero. c Homer. d Three celebrated Greek painters of the fourth century B.C. c I.e. the chryselephantine statue of Zeus at Olympia and of Athena in the Parthenon. f Bryaxis, Lysippus and Praxiteles (all of the fourth cent. B.C.) and Polyclitus (fifth cent, B.C.) were, like Phidias who overtopped them, distinguished Greek statuaries. )

v.1.p.26
Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.

Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.