Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit.

Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,[*]()cuius dominus quid in eo [*](quom vel cum R, ut saepe. ) [*](ut SA: velut R pauci. ) [*]( contingant S. ) [*](vel Schn. cum Gronovio. ) [*](corruptis SA, et R plerique. ) [*](culturis R aliquot, Schn. ) [*](se venturum ante Lundstrōm. ) [*](natura SA. ) [*](multari R plerique, et vulgo: mulctari R pauci, vett. edd. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 7. )

v.1.p.40
faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.

Quod si voto fortuna subscribit,[*]()agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis [*]()atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.

Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb [*]()et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant.

Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum [*]()culta et dumeta pascentium. [*](subriserit vel surriserit R plerique: subscripserit vulgo. ) [*](aliis cultis (deest codd.) Gesn.: aliis ac cultis Schn. ) [*](vinetisque R, plerique edd. ) [*](quadripedum SAa, Lundstrōm. a Not found in Cato as now extant; but cf. the sentiment of Cato, 2, and especially 5. 2, where the overseer is enjoined not to consider himself wiser than his master. Pliny (N.H. XVIII. 36), after citing the instructions of Cato as to the qualifications for an overseer, considers it sufficient to add )

v.1.p.42
Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima.