Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. nocte super media; tuti sub matribus agni
  2. balatum exercent, ille asper et improbus ira
  3. saevit in absentis, collecta fatigat edendi
  4. ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
  5. haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
  6. ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
  7. Qua temptet ratione aditus et quae via clausos
  8. excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
  9. Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
  10. aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,
  11. invadit sociosque incendia poscit ovantis
  12. atque manum pinu flagranti fervidus implet.
  13. Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,
  14. atque omnis facibus pubes accingitur atris.
  15. Diripuere focos; piceum fert fumida lumen
  16. taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
  17. Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
  18. avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
  19. Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
  20. Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida