Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
  2. ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
  3. vocibus his adfata Iovem: Da, nate, petenti,
  4. quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
  5. Pinea silva mihi, multos dilecta per annos
  6. lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
  7. nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
  8. has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
  9. laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
  10. Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:
  11. ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
  12. vincantur, prosit nostris in montibus ortas.
  13. Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
  14. O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
  15. Mortaline manu factae immortale carinae
  16. fas habeant certusque incerta pericula lustret
  17. Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas?
  18. Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt
  19. Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
  20. Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,