Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Aeneas: siqua interea fortuna fuisset,
- neu struere auderent aciem neu credere campo;
- castra modo et tutos servarent aggere muros.
- Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
- obiciunt portas tamen et praecepta facessunt
- armatique cavis expectant turribus hostem.
- Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen
- viginti lectis equitum comitatus, et urbi
- improvisus adest; maculis quem Thracius albis
- portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.
- Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
- En, ait et iaculum attorquens emittit in auras,
- principium pugnae, et campo sese arduus infert.
- Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur
- horrisono: Teucrum mirantur inertia corda,
- non aequo dare se campo, non obvia ferre
- arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
- lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
- Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
- cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,