Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
- haec eadem matrique tuae generique manebunt.
- Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
- auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
- Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
- Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
- exuvias; galeam fidus permutat Aletes.
- Protinus armati incedunt; quos omnis euntis
- primorum manus ad portas iuvenumque senumque
- prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,
- ante annos animumque gerens curamque virilem,
- multa patri mandata dabat portanda: sed aurae
- omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
- Egressi superant fossas noctisque per umbram
- castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
- exitio. Passim somno vinoque per herbam
- corpora fusa vident, arrectos litore currus,
- inter lora rotasque viros, simul arma iacere,
- vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:
- Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.