Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausis
  2. dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda
  3. aut adversa cadat. Sed te super omnia dona
  4. unum oro, genetrix Priami de gente vetusta
  5. est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
  6. mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
  7. Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est
  8. inque salutatam linquo: nox et tua testis
  9. dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis
  10. at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
  11. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
  12. in casus omnis. Percussa mente dedere
  13. Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,
  14. atque animum patriae strinxit pietatis imago.
  15. Tum sic effatur:
  16. Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
  17. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
  18. solum defuerit, nec partum gratia talem
  19. parva manet. Casus factum quicumque sequentur,
  20. per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: