Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. in vestris pono gremiis: revocate parentem,
  2. reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
  3. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
  4. pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
  5. et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
  6. cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
  7. Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
  8. contigerit victori et praedae dicere sortem,
  9. vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
  10. aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis
  11. excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
  12. Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
  13. corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
  14. insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
  15. Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas
  16. insequitur, venerande puer, iam pectore toto
  17. accipio et comitem casus complector in omnis.
  18. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
  19. seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
  20. verborumque fides. Contra quem talia fatur