Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Bis septem Rutuli, muros qui milite servent,
- delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
- purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
- Discurrunt variantque vices fusique per herbam
- indulgent vino et vertunt crateras aenos.
- Conlucent ignes, noctem custodia ducit
- insomnem ludo.
- Haec super e vallo prospectant Troes et armis
- alta tenent, nec non trepidi formidine portas
- explorant pontisque et propugnacula iungunt,
- tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,
- quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent,
- rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.
- Omnis per muros legio, sortita periclum,
- excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est.
- Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
- Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
- venatrix iaculo celerem levibusque sagittis;
- it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
- non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,