Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ora puer prima signans intonsa iuventa.
  2. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
  3. tum quoque communi portam statione tenebant.
  4. Nisus ait: Dine hunc ardorem mentibus addunt,
  5. Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
  6. Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum
  7. mens agitat mihi nec placida contenta quietest.
  8. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
  9. Lumina rara micant; somno vinoque soluti
  10. procubuere; silent late loca: percipe porro,
  11. quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
  12. Aenean acciri omnes, populusque patresque,
  13. exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
  14. Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
  15. fama sat est), tumulo videor reperire sub illo
  16. posse viam ad muros et moenia Pallantea.
  17. Obstipuit magno laudum percussus amore
  18. Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum:
  19. Mene igitur socium summis adiungere rebus,
  20. Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?