Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. ante satis penitus modo non genus omne perosos
  2. femineum. Quibus haec medii fiducia valli
  3. fossarumque morae, leti discrimina parva,
  4. dant animos. At non viderunt moenia Troiae
  5. Neptuni fabricata manu considere in ignis?
  6. Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
  7. apparat et mecum invadit trepidantia castra.
  8. Non armis mihi Volcani, non mille carinis
  9. est opus in Teucros; addant se protinus omnes
  10. Etrusci socios, tenebras et inertia furta
  11. Palladii caesis summae custodibus arcis
  12. ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:
  13. luce palam certum est igni circumdare muros.
  14. Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
  15. esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.
  16. Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
  17. quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
  18. procurate, viri, et pugnam sperate parari.
  19. Interea vigilum excubiis obsidere portas
  20. cura datur Messapo et moenia cingere flammis.