Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. quot prius aeratae steterant ad litora prorae
  2. reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
  3. Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
  4. turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
  5. rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
  6. At non audaci Turno fiducia cessit;
  7. ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
  8. Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
  9. auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
  10. exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris
  11. nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
  12. Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
  13. arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
  14. siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
  15. sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
  16. fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
  17. fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
  18. coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
  19. iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
  20. Sed periisse semel satis est: peccare fuisset