Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- At specus et Caci detecta apparuit ingens
- regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
- non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
- infernas reseret sedes et regna recludat
- pallida, dis invisa, superque immane barathrum
- cernatur, trepident inmisso lumine manes.
- Ergo insperata deprensum luce repente
- inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
- desuper Alcides telis premit omniaque arma
- advocat et ramis vastisque molaribus instat.
- Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
- faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
- evomit involvitque domum caligine caeca,
- prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
- fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
- Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
- praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
- fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
- Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
- corripit in nodum complexus et angit inhaerens