Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- ter frustra comprensa manus effugit imago,
- par levibus ventis volucrique simillima somno.
- Interea videt Aeneas in valle reducta
- seclusum nemus et virgulta sonantia silvis,
- Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
- Hunc circum innumerae gentes populique volabant;
- ac—velut in pratis ubi apes aestate serena
- floribus insidunt variis, et candida circum
- lilia funduntur—strepit omnis murmure campus.
- Horrescit visu subito, causasque requirit
- inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
- quive viri tanto complerint agmine ripas.
- Tum pater Anchises: Animae, quibus altera fato
- corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
- securos latices et longa oblivia potant.
- Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,
- iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum,
- quo magis Italia mecum laetere reperta.
- O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
- sublimis animas, iterumque ad tarda reverti