Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
- Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo
- suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
- Principio caelum ac terras camposque liquentis
- lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
- spiritus intus alit, totamque infusa per artus
- mens agitat molem et magno se corpore miscet.
- Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
- et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
- Igneus est ollis vigor et caelestis origo
- seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
- terrenique hebetant artus moribundaque membra.
- Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
- dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
- Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
- non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
- corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
- multa diu concreta modis inolescere miris.
- Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
- supplicia expendunt: aliae panduntur inanes