Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?
- Tum vates sic orsa loqui: Dux inclute Teucrum,
- nulli fas casto sceleratum insistere limen;
- sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
- ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit.
- Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
- castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
- quae quis apud superos, furto laetatus inani,
- distulit in seram commissa piacula mortem.
- Continuo sontes ultrix accincta flagello
- Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
- intentans angues vocat agmina saeva sororum.
- Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
- panduntur portae. Cernis custodia qualis
- vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
- Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
- saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
- bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
- quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
- Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,