Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Cecropidae iussi—miserum!—septena quotannis
  2. corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
  3. Contra elata mari respondet Gnosia tellus:
  4. hic crudelis amor tauri, suppostaque furto
  5. Pasiphaë, mixtumque genus prolesque biformis
  6. Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
  7. hic labor ille domus et inextricabilis error;
  8. magnum reginae sed enim miseratus amorem
  9. Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
  10. caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
  11. partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
  12. Bis conatus erat casus effingere in auro;
  13. bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
  14. perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
  15. adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
  16. Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
  17. Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
  18. nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
  19. praestiterit, totidem lectas de more bidentes.
  20. Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur