Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
  2. cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
  3. Illa, graves oculos conata attollere, rursus
  4. deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
  5. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
  6. ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
  7. quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
  8. Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
  9. difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
  10. quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
  11. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
  12. sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
  13. nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
  14. abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
  15. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
  16. mille trahens varios adverso sole colores,
  17. devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
  18. sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
  19. Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
  20. dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.