Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. germanam credit, nec tantos mente furores
  2. concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
  3. ergo iussa parat.
  4. At regina, pyra penetrali in sede sub auras
  5. erecta ingenti taedis atque ilice secta,
  6. intenditque locum sertis, et fronde coronat
  7. funerea; super exuvias ensemque relictum
  8. effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
  9. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
  10. ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
  11. tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
  12. Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
  13. falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
  14. pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
  15. quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
  16. et matri praereptus amor.
  17. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
  18. unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
  19. testatur moritura deos et conscia fati
  20. sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes