Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. curae numen habet iustumque memorque, precatur.
  2. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
  3. corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
  4. aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
  5. cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
  6. quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
  7. rura tenent, somno positae sub nocte silenti
  8. lenibant curas, et corda oblita laborum.
  9. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
  10. Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
  11. accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
  12. saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
  13. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
  14. En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
  15. experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
  16. quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
  17. Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
  18. iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
  19. et bene apud memores veteris stat gratia facti?
  20. Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis