Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Ac, velut annoso validam cum robore quercum
  2. Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
  3. eruere inter se certant; it stridor, et altae
  4. consternunt terram concusso stipite frondes;
  5. ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
  6. aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
  7. haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
  8. tunditur, et magno persentit pectore curas;
  9. mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
  10. Tum vero infelix fatis exterrita Dido
  11. mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
  12. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
  13. vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
  14. horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
  15. fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
  16. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
  17. Praeterea fuit in tectis de marmore templum
  18. coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
  19. velleribus niveis et festa fronde revinctum:
  20. hinc exaudiri voces et verba vocantis