Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Non tali auxilio nec defensoribus istis
  2. tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector.
  3. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
  4. aut moriere simul. Sic ore effata recepit
  5. ad sese et sacra longaevum in sede locavit.
  6. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
  7. unus natorum Priami, per tela, per hostis
  8. porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
  9. saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus
  10. insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.
  11. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
  12. concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit.
  13. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
  14. non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit:
  15. At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
  16. di, si qua est caelo pietas, quae talia curet,
  17. persolvant grates dignas et praemia reddant
  18. debita, qui nati coram me cernere letum
  19. fecisti et patrios foedasti funere voltus.
  20. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles