Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras
  2. sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
  3. Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
  4. barbarico postes auro spoliisque superbi,
  5. procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis.
  6. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
  7. Urbis uti captae casum convolsaque vidit
  8. limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
  9. arma diu senior desueta trementibus aevo
  10. circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum
  11. cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
  12. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
  13. ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,
  14. incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
  15. Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,
  16. praecipites atra ceu tempestate columbae,
  17. condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
  18. Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
  19. ut vidit, Quae mens tam dira, miserrime coniunx,
  20. impulit his cingi telis? Aut quo ruis? inquit;