Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
- supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro
- reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.
- Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu
- coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
- e summo clipei nequiquam umbone pependit.
- Cui Pyrrhus: Referes ergo haec et nuntius ibis
- Pelidae genitori; illi mea tristia facta
- degeneremque Neoptolemum narrare memento.
- Nunc morere. Hoc dicens altaria ad ipsa trementem
- traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
- implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
- extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
- Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum
- sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem
- Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
- regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus,
- avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus.
- At me tum primum saevus circumstetit horror
- Obstipui; subiit cari genitoris imago,