Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro.
  2. Ipse viro primus manicas atque arta levari
  3. vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
  4. Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios;
  5. noster eris, mihique haec edissere vera roganti:
  6. Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor?
  7. Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?
  8. Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga,
  9. sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
  10. Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
  11. testor numen ait vos arae ensesque nefandi,
  12. quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
  13. fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
  14. fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
  15. si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
  16. Tu modo promissis maneas, servataque serves
  17. Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
  18. Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
  19. Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
  20. Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,