Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- consulere atque omnis metuentem expendere casus.
- Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
- multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
- sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
- nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
- sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
- Me natam nulli veterum sociare procorum
- fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
- Victus amore tui, cognato sanguine victus
- coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
- promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
- Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
- bella, vides, quantos primus patiare labores.
- Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
- spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
- sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
- Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
- Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
- cur non incolumi potius certamina tollo?
- Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet