Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
- defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
- se signari oculis, ultro implacabilis ardet
- attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
- saucius ille gravi venantum vulnere pectus
- tum demum movet arma leo gaudetque comantis
- excutiens cervice toros fixumque latronis
- inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
- haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
- Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
- Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
- ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
- Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
- Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
- desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
- et solus ferro crimen commune refellam,
- aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
- Olli sedato respondit corde Latinus:
- O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
- virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est