Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
  2. defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
  3. se signari oculis, ultro implacabilis ardet
  4. attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
  5. saucius ille gravi venantum vulnere pectus
  6. tum demum movet arma leo gaudetque comantis
  7. excutiens cervice toros fixumque latronis
  8. inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
  9. haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
  10. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
  11. Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
  12. ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
  13. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
  14. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
  15. desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),