Aeneid

Virgil

Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.

  1. et solus ferro crimen commune refellam,
  2. aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
  3. Olli sedato respondit corde Latinus:
  4. O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
  5. virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
  6. consulere atque omnis metuentem expendere casus.
  7. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
  8. multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
  9. sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
  10. nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
  11. sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
  12. Me natam nulli veterum sociare procorum
  13. fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
  14. Victus amore tui, cognato sanguine victus
  15. coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: