Aeneid
Virgil
Vergil. The Bucolics, Aeneid, and Georgics Of Virgil. Greenough, J.B., editor. Boston: Ginn and Company, 1881.
- conversique oculos inter se atque ora tenebant.
- Tum senior semperque odiis et crimine Drances
- infensus iuveni Turno sic ore vicissim
- orsa refert: O fama ingens, ingentior armis
- vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
- Iustitiaene prius mirer belline laborum?
- Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
- et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
- iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
- Quin et fatalis murorum attollere moles
- saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.
- Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
- Bis senos pepigere dies et pace sequestra
- per silvas Teucri mixtique inpune Latini
- erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni
- fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
- robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
- nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
- Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
- Evandrum Evandrique domos et moenia replet,